

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 7: Versus 11
Et omnes.Per supradictos angelos, intelligi possunt majores praelati; per istos, minores praelati, vel subditi tantum, sicut sunt angeli et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sed et modo sunt majores et minores praelati, id est archiepiscopi et episcopi.